dijous, 28 d’abril del 2016

Olimpíada de traducció de textos llatins


Ahir, 27 d'abril, es van celebrar les Olimpiades de Traducció de la UIB, i així de concentrats estaven a Eivissa barallant-se amb el text d'Higini. 


XCII.  PARIDIS IVDICIVM.


Cum Thetis Peleo nuberet, ad epulum dicitur omnis deos conuocasse excepta Eride, id est Discordia, quae cum postea superuenisset nec admitteretur ad epulum, ab ianua misit in medium malum, dicit quae esset formosissima attolleret. 
      2  Iuno Venus Minerua formam sibi uindicare coeperunt, inter quas magna discordia orta. Iuppiter imperat Mercurio ut deducat eas in Ida monte ad Alexandrum Paridem eumque iubeat iudicare. 
      3  cui Iuno, si secundum se iudicasset, pollicita est in omnibus terris eum regnaturum, diuitem praeter ceteros praestaturum; Minerua, si inde uictrix discederet, fortissimum inter mortales futurum et omni artificio scium; Venus autem Helenam Tyndarei filiam formosissimam omnium mulierum se in coniugium dare promisit. 
      4  Paris donum posterius prioribus anteposuit, Veneremque pulcherrimam esse iudicauit; ob id Iuno et Minerua Troianis fuerunt infestae. 
      5  Alexander Veneris impulsu Helenam ab hospite Menelao Troiam abduxit eamque in coniugio habuit.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada